- AMISOS
- AMISOSChalybum urbs, in Galatia Ptolemaeo, a Sinope distans 900. stadiis, secundum Strabonem, h. e. centum et duodecim mill. pass. cui Eupatorivam a Mithridate adiunctam esse, Appianus auctor est de Bellis Mithridat. Nempe Amisum ampliavit is et partem eam, quam addidit, a se nominavit. Strabo l. 12. δὲ Ε᾿υπἁτωρ εκόσμησεν ἱεροῖς καὶ προσέκτισε μέρος. Quod utrumque oppdium, victô a Pompeio Mithridate, in nomen Pompeiopolis transiisse vultPlin. l. 6. c. 2. sed frustra. Amisus enim usque ad extrema Imperii tempora nomen suum servavit, ut ex Ammiano discimus; hodieque Amid dicitur. Sed et Ptol. Α᾿μισὸν et Πομπηιόπολιν in eadem provincia recenset ac diversas facit, et satis magnô intervallô a se invicem dissitas. Adde quod Amisus ad mare, Pompeiopolis intus fuerit sita. Atheniensium coloniam fuisse Ammianus ait, in Periplo Ponti, unde Πειραία olim dicta est. A Melesiis conditam esse, Solin. meomorat c. 46. ad quem vide Salmas. p. 849. ut et in voce Amisus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.